- MESPIEU
- MESPIEUnomen illustris in Gallia familiae, quae Grolaeae stirpis ramus est. Cum enim Iosselinus, fil. Iacobi Dn. de Grolee, Lugdunensis Senescalli, qui floruit A. C. 1180. Guidonem genuisset et Andream, ab hoc quidem Domini ae Neyrieu, in tres iterum lineas divisi, descendunt: ille vero sevit Dominos de Grolee, de Vassalicu, de Mespieu, de Luys, (qui nunc Comites de Grolee dicuntur) de Chasteaufort, de Auteville. E' quibus, lineam Dominorum de Mespieu quod attinet, sic illa habet: Aymarus de Grolee Dn. de Luys et Mespieu, ex Catharina (filia Henrici Dn. du Quart de Gergy) pater fuit Arnoldi Dn. de Mespieu, qui, Franciscâ de Chandieu (Claudio Baron. de Chandieu genitâ) sibi uxore iunctâ, suscepit ex illa Petrum, Dn. de Mespieu, maritum Artandae d' Arces (filiae Ludovici d' Arces Dn. de Reaumont) et ex ea patrem Benedicti Dn. de Mespieu: quô, et Sebastianâ de Grolee agnatâ, natus Stephanus de Grolee, ex Ludovica de la Poype (filia Gabrielis de la Poype Dn. de S. Iulin) genuit Gabrielem de Grolee Dn. de Mespieu. Phil. Iac. Spenerus Theat. Nobilitat. Europ. Part. 2. ut et in Indic. ubi de famil. Grolaea.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.